- SEMPRONIA Horrea
- SEMPRONIA Horrealocus Romae constitus, (Legem ferente Tib. Semproniô Gracchô de frumento menstruo plebi e publico viritim distribuendo, de qua infra) in quo frumentum publicum asservabatur, una cum Legibu frumentariis, Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 12.Semproniae Leges variae.α. de aetate Militum, Legem tulit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. annno 630. Q. Caeciliô Metellô, T. Quinctio Flaminiô Consulib. Ne minores annis 17. ad militiam cogerentur. Ut vestes militibus gratuito et praeter stipendium darentur, Plut. in Gracchis. β. de Foenore, lata Lex a M. Sempronio Tribun. Pleb. L. Corn. Metulâ, Quintô Minutiô Thermô Consulib. ut cum Sociis ac nomine Latino pecuniae creditae ius idem, quod cum civibus Romanis esset; voluit. Liv. l. 35. c. 7. γ. de iis, quibus Magistratus esset abrogatus, sanxit C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Q. Caeciliô Metellô Baleaticô, T. Quinctiô Flaminiô Consulib. anno 630. ut, cui Magistratus abrogatus fuisset, ei Magistratum iterum capere ius non esset. Quâ Lege M. Gelanius, cui Tribunatus erat lege Tib. Gracchi abrogatus, notabatur: Eam tamen Corneliae Matris precibus ipse post Caius abrogavit, Plut. in Gracchis. δ. de Iudicibus. Cum, ex Lege Romuli, Iudicia penes Senatum essent, C. Sempronius Gracchus Trib. Pleb. Senatui iniquior, tulit anno et Consulib. iisdem, ut Iudicia a Senatorio ordine ad solos Equites transferrentur. Appian. Bell. civil. l. 1. Tacitus l. 17. c. 60. Alii. δ. de Iure suffragii Latinis dando, Legem tulit idem anno 630. Ut Sociis Latinis ius suffragii ferendi perinde, ut civibus Romanis, esset. Appian. de bell. civil. l. 8. ubi ait, Gracchus multas promulgavit Leges de iudiciis, de viis, de colonius, et ad omnes Romanorum res Latinos advocabat etc. Idem annô 635. ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae evocarentur, constituit, Sallustius Orat. ad Caesar. ζ. de Menstruo frumento, Legem tulit T. Sempronius Gracchus II. Tribun. Pleb. M. Fulviô Flaccô, M. Plautiô Hypsaeô Consulib. ut semisse et triente frumentum menstruum plebi ex publico viritim daretur. Velleius l. 1. Cicer. pro Sextio etc. η. de Provinciis: C. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Legem tulit annô saepius memoratô 630. ut Senatus quotannis, ante Comitia Consularia, designandis Consulibus provincias arbitratu suô decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur: quod ante, vel post designatos Consules vel post initum Consulatum facere solebant. Praeterea, cum antea Senatus decretô per Tribunos intercedi posset, ne deinceps liceret. Cicer. pro Domo, in Vatin. de Prov. Coss. etc. θ. de Sacris. Sulpitius Sempronius Sophus Consul. legem tulit annô 449. Ne quis templum aramve, iniussu magistratus aut Tribunorum Pleb. maioris partis, dedicaret. Liv. l. 9. ι. de Viis Italiae. C. Sempronius Gracchus, annô saepius dicto, ut viae in Italia munirentur, sternerentur, lapidibus milliaria discernentibus notarentur, pontibus instruerentur, (Plut. in Gracchis) tulit. κ. Ut per actuarios limites ius eundi esset, sicut per viam publicam. Legem rogavit T. Sempronius Gracchus Tribun. Pleb. Publ. Mutiô Scaevolâ, L. Calpurniô Consulib. annô. 620. Hyginus l. de limitibus constituendis. λ. Porro, de iure civium Roman. leges tulit idem Caius Sempronius Gracchus supra memoratus, annô 630. Consulib. praedictis: Ne de capite civis Romam iniussu Populi iudicaretur: Ut qui Magistratus indictâ causâ in civem Romanum animadvertisset, de eo Populi quaestio constitueretur. Ne quis coiret conveniret, quo quis iudiciô publicô circumveniretur. Quarum secunda propter P. Popillium, a quo Consule Tiberii, Caii fratris, Socii misere fuerant divexati: Tertia in Senatores, pro Plebe, lata est, teste Cicer. in Cluent. Carolus Sigonius etiam Porciam Legem ab eo latam fuisse opinatur, de cive Romano virgis non caedendo, necandove. Meminêre harum Legum Cicer. pro Rabirio, pro Domo, pro Cluent. et l. 3. de Legg. Plut. in Gracchis, Alii. Idem Cicero 7. Verr. exclamat, ô nomen dulce libertatis! ô ius eximium nostrae civitatis! ô Lex Porcia, legesque Semproniae! Exceptum tamen parricidium videtur, cum in Orat. pro S. Roscio vetus supplicum commemoretur. μ. Nec omittendae Leges Semproniae, de possessione agrorum publicorum, latae a T. Sempronio Graccho Tribun. Pleb. annô 620. quarum una repetitio Liciniae fuit: Ne quis ex publico agro plus 500. iugera possideret: quorum tamen dimidium filiis habere liceret. Ut si quis latius agrum patefaceret, Triumviri quotannis datâ operâ creati iudicarent, qui publicus ager, qui privatus esset, Appianus bellor. Civil. . 1. Velleius l. 2. Victor de Viris Illustr. Cicer. pro Sextio et de Aruspicum Resp. Florum Epitom. 58. et Siculus Flaccus l. de condit. Agrorum: apud Ioh. Rosinum, qui has aliasque Leges Roman. diligenter collegit, in egregio opere de Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.